1 Peter 3

. Ordo verborum est iste: quarum cultus non sit capillatura, aut aurum circumdans, aut non sit cultus vestimentorum indumenti, id est, non sint festiva vestimenta quibus induantur. Sed sit vobis ornatus homo cordis interior soli Deo notus, incorruptibilitate spiritus: spiritus dico quieti ab impugnatione vitiorum et modesti, ne superbiat, qui talis spiritus, etsi hominibus non patet, tamen in conspectu Dei est dives. . Quasi dicat: sicut praecepi uxoribus, ut per sanctam conversationem suam lucrifaciant maritos, et serviant illis, similiter praecipio vobis, o viri, ut per vestram conversationem lucrifiant mulieres, et custodite eas, vos dico cum illis, reddendo debitum, cohabitantes. Et hoc secundum conscientiam, non in passionibus desiderii, sed sicut Deum intelligimus velle, scilicet ut generetis filios in cultum unius Dei, vos dico impertientes honorem vasculo muliebri, quasi infirmiori, et in vestibus, et in aliis necessariis eis providentes: et si aliquando placet illis a coitu cessare, impendite honorem, quia infirmiores sunt. Impendite etiam tanquam cohaeredibus gratiae in praesenti datae a Deo, et vitae dandae in futuro, vel vitae pro gratia dandae. . Non solum cessetis reddere malum pro malo, sed etiam pro maledicto date benedictionem. BEDA. Quia prohibuerat malum pro malo reddere, etc., usque ad nos quoque pro ipsorum salute (quam precabamur) coronam accepturos. Dicente judice: Matth. 25.. Vel intelligitur benedictio, qua sancti in futura vita benedicent Deum. Quod ergo quisque in futuro venire desiderat, hoc in praesenti meditari et agere satagat, conditorem et fratrem benedicat, et se dignum fraterna benedictione reddat. . BEDA. Ideo debitis a malo declinare et facere bonum, quia nemo potest vos retrahere a bono, nec a corona, si persistere volueritis, imo prosunt dum nocere volunt. In futuro eritis beati, in praesenti autem id est illa quae in eis possunt videri timenda, ut est regia potestas, et hujusmodi. Sanctitatem Christi; quam sit incomprehensibilis gloriae, intimo cordis affectu intuemini, et sic ipsum Christum sanctificate in vobis, ut non a memoria, non ab amore recedat. Qui hanc sanctitatem non considerat, deficit ad insidias hostis. Volenti mutuo accipere rationabiles pecunias, non negemus. Unde Paulus: Foris enim exsistentes, id est nondum fideles volunt aliquid cognoscere de spe quae in vobis est. Qui ergo ecclesiastico praeest magisterio, doceat patientes, obstruat resultantes. In ipsa doctrinae scientia qualitatem docendi monet observari, ut humilitas et vivendo et loquendo monstretur. BEDA. Ita debetis calumniatores pati et confundere, etc., usque ad removetur et aeternae ultioni praeparatur. ID. Quia etiam tunc si qui ad praedicationem Domini (quam per vitam fidelium praetendebant) credere voluissent, ipsos offerre Deo Patri gaudebat. Si qui autem detrahebant de bonis quasi de malefactoribus, imminente diluvio confundebantur. ID. Qui habent sensum obscuratum tenebris, merito etiam in hac vita dicuntur carcere inclusi, et in hoc interiori carcere mentis operibus injustis gravantur, donec carne soluti in exteriores tenebras projiciantur aeternae damnationis. Habent et justi hic carcerem, sed tribulationum, reprobi vero vitiorum. Cum patientia Dei invitaret illos ad poenitentiam, parcens illis per centum annos quibus Noe aedificabat arcam, per quam ostendebatur quid futurum esset in mundo. Ipsi ergo non utebantur patientia Dei ad poenitentiam, sed exspectabant eam quasi esset duratura semper. Noe interpretatur requies, et significat Christum qui dat suis fidelibus requiem animarum. BEDA. Sicut arca fabricata est de lignis levigatis, sic Ecclesia de collectione fidelium animarum: et sicut pereunte mundo pauci salvi facti sunt per aquam: sic ad comparationem pereuntium parvus est electorum numerus, quia angusta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam. Baptisma facit salvos, baptisma dico id est per omnia assimilatum illi arcae, quia quidquid ibi carnaliter, hic spiritualiter geritur. etc. Non dico illum baptisma salvare, ubi tantum est id est ubi caro tantum abluitur exterius (quod haeretici habuerunt), sed ubi est id est, ubi interrogatur et exigitur a baptista bona conscientia baptizandi: quia tale baptisma salvat, aliud occidit; interrogatio facta est tendens in Deum, ut per bonam conscientiam unum efficiatur cum Deo. BEDA. Quod deglutimus, agimus ut in corporibus nostris assumptum nusquam pareat: Dominus sic mortem funditus consumpsit, ut nihil contra se valeret, et manente specie veri corporis, abesset labes priscae fragilitatis. Quod etiam nobis promittitur, unde addit, Semper angelos subjectos fuisse Filio Dei non dubitamus, sed hic ideo subjectionis meminit, ut assumptam humanitatem ita in resurrectione sublimatam monstraret, quod omni angelicae dignitatis potentiae praeferatur. Unde, Psal. 8..
Copyright information for VulgGlossa